Cargando ...
Se ha producido un error al cargar el contenido.

20459[la] Terrae motus in Costarica

Expandir mensajes
  • gabriel_svoboda
    13 nov 07:30
      Forti terrae motu magnitudinis 6.5 vesperi Solis die Costarica tremita est. Res ex abacis dejiciebantur et homines territi foras excurrebant. Electricitas alicubi diminuta est, quia ductus electrici ceciderunt, sed nullum grande infrastructurae damnum nuntiatum est causa motus, qui regionem circa Parrita urbem in litore Pacifico affecit. Motus centrum juxta Jacó urbem Costaricae meridionalis fuit, quae centum chiliometra a Sancti Josephi Urbe capite Costaricensi distat.

      http://nuntios.blogspot.com/